Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 55
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo
Numeração da Vulgata · Sl 55 (56 na numeração hebraica)
- 1
In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
- 2
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
- 3
Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
- 4
Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
- 5
In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro.
- 6
Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
- 7
Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
- 8
pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
- 9
Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua:
- 10
tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
- 11
In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
- 12
In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:
- 13
quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.