Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 59

Deus, repulisti nos, et destruxisti nos

Numeração da Vulgata · Sl 59 (60 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 3: Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis.

versículo 4: Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones eius, quia commota est.

versículo 5: Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis.

versículo 6: Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus; ut liberentur dilecti tui.

versículo 7: Salvum fac dextera tua, et exaudi me.

versículo 8: Deus locutus est in sancto suo: lætabor, et partibor Sichimam; et convallem tabernaculorum metibor.

versículo 9: Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Iuda rex meus;

versículo 10: Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt.

versículo 11: Quis deducet me in civitatem munitam? quis deducet me usque in Idumæam?

versículo 12: nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris?

versículo 13: Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

versículo 14: In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.