Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 60
Exaudi, Deus, deprecationem meam
Numeração da Vulgata · Sl 60 (61 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meæ.
versículo 3: A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
versículo 4: quia factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici.
versículo 5: Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula; protegar in velamento alarum tuarum.
versículo 6: Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
versículo 7: Dies super dies regis adiicies; annos eius usque in diem generationis et generationis.
versículo 8: Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem eius quis requiret?
versículo 9: Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.