Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 62

Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo

Numeração da Vulgata · Sl 62 (63 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

versículo 2: Deus, Deus meus, * ad te de luce vigilo.

versículo 2: Sitivit in te anima mea; * quam multipliciter tibi caro mea!

versículo 3: In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, * ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

versículo 4: Quoniam melior est misericordia tua super vitas, * labia mea laudabunt te.

versículo 5: Sic benedicam te in vita mea, * et in nomine tuo levabo manus meas.

versículo 6: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, * et labiis exsultationis laudabit os meum.

versículo 7: Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te. * Quia fuisti adiutor meus,

versículo 8: et in velamento alarum tuarum exsultabo. Adhæsit anima mea post te; * me suscepit dextera tua.

versículo 10: Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ; * tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.

versículo 12: Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui iurant in eo: * quia obstructum est os loquentium iniqua.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.