Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 63
Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor
Numeração da Vulgata · Sl 63 (64 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
versículo 2: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor; * a timore inimici eripe animam meam.
versículo 3: Protexisti me a conventu malignantium, * a multitudine operantium iniquitatem.
versículo 4: Quia exacuerunt ut gladium linguas suas; intenderunt arcum rem amaram, * ut sagittent in occultis immaculatum.
versículo 6: Subito sagittabunt eum, et non timebunt; * firmaverunt sibi sermonem nequam.
versículo 6: Narraverunt ut absconderent laqueos; * dixerunt: Quis videbit eos?
versículo 7: Scrutati sunt iniquitates; * defecerunt scrutantes scrutinio.
versículo 7: Accedet homo ad cor altum, * et exaltabitur Deus.
versículo 8: Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum, * et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum.
versículo 9: Conturbati sunt omnes qui videbant eos, * et timuit omnis homo.
versículo 10: Et annuntiaverunt opera Dei, * et facta eius intellexerunt.
versículo 11: Lætabitur iustus in Domino, et sperabit in eo, * et laudabuntur omnes recti corde.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.