Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 71
Deus, iudicium tuum regi da
Numeração da Vulgata · Sl 71 (72 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis; iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio.
versículo 3: Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam.
versículo 4: Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
versículo 5: Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
versículo 6: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
versículo 7: Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
versículo 8: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
versículo 9: Coram illo procident Æthiopes, et inimici eius terram lingent.
versículo 10: Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent:
versículo 11: et adorabunt eum omnes reges terræ; omnes gentes servient ei.
versículo 12: Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adiutor.
versículo 13: Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.
versículo 14: Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.
versículo 15: Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
versículo 16: Et erit firmamentum in terra in summis montium; superextolletur super Libanum fructus eius, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
versículo 17: Sit nomen eius benedictum in sæcula; ante solem permanet nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ; omnes gentes magnificabunt eum.
versículo 18: Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
versículo 19: Et benedictum nomen maiestatis eius in æternum, et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.
versículo 20: Defecerunt laudes David, filii Iesse.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.