Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 72

Quam bonus Israël Deus

Numeração da Vulgata · Sl 72 (73 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde!

versículo 2: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:

versículo 3: quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

versículo 4: Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

versículo 5: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

versículo 6: Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.

versículo 7: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.

versículo 8: Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.

versículo 9: Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

versículo 10: Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

versículo 11: Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?

versículo 12: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.

versículo 13: Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,

versículo 14: et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

versículo 15: Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

versículo 16: Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:

versículo 17: donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

versículo 18: Verumtamen propter dolos posuisti eis; deiecisti eos dum allevarentur.

versículo 19: Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

versículo 20: Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

versículo 21: Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;

versículo 22: et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:

versículo 23: ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

versículo 24: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

versículo 25: Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?

versículo 26: Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.

versículo 27: Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

versículo 28: Mihi autem adhærere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.