Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 73
Ut quid, Deus, repulisti in finem
Numeração da Vulgata · Sl 73 (74 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?
versículo 2: Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
versículo 3: Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!
versículo 4: Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa:
versículo 5: et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
versículo 6: exciderunt ianuas eius in idipsum; in securi et ascia deiecerunt eam.
versículo 7: Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
versículo 8: Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
versículo 9: Signa nostra non vidimus; iam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.
versículo 10: Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
versículo 11: Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
versículo 12: Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.
versículo 13: Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.
versículo 14: Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum.
versículo 15: Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.
versículo 16: Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
versículo 17: Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea.
versículo 18: Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
versículo 19: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
versículo 20: Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
versículo 21: Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
versículo 22: Exsurge, Deus, iudica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
versículo 23: Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.