Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 74
Confitebimur tibi, Deus
Numeração da Vulgata · Sl 74 (75 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua.
versículo 3: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.
versículo 4: Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas eius.
versículo 5: Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
versículo 6: nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
versículo 7: Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus:
versículo 8: quoniam Deus iudex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat:
versículo 9: quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ.
versículo 10: Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Iacob:
versículo 11: et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.