Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 75
Notus in Iudæa Deus
Numeração da Vulgata · Sl 75 (76 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Notus in Iudæa Deus; in Israël magnum nomen eius.
versículo 3: Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion.
versículo 4: Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
versículo 5: Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis;
versículo 6: turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
versículo 7: Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
versículo 8: Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
versículo 9: De cælo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et quievit
versículo 10: cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
versículo 11: Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
versículo 12: Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu eius affertis munera: terribili,
versículo 13: et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terræ.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.