Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 77

Attendite, popule meus, legem meam

Numeração da Vulgata · Sl 77 (78 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: Attendite, popule meus, legem meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.

versículo 2: Aperiam in parabolis os meum; loquar propositiones ab initio.

versículo 3: Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.

versículo 4: Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes eius, et mirabilia eius quæ fecit.

versículo 5: Et suscitavit testimonium in Iacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis:

versículo 6: ut cognoscat generatio altera: filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,

versículo 7: ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata eius exquirant:

versículo 8: ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus eius.

versículo 9: Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.

versículo 10: Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare.

versículo 11: Et obliti sunt benefactorum eius, et mirabilium eius quæ ostendit eis.

versículo 12: Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.

versículo 13: Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre:

versículo 14: et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.

versículo 15: Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.

versículo 16: Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.

versículo 17: Et apposuerunt adhuc peccare ei; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.

versículo 18: Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.

versículo 19: Et male locuti sunt de Deo; dixerunt: Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?

versículo 20: quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo?

versículo 21: Ideo audivit Dominus et distulit; et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israël:

versículo 22: quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari eius.

versículo 23: Et mandavit nubibus desuper, et ianuas cæli aperuit.

versículo 24: Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.

versículo 25: Panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis in abundantia.

versículo 26: Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.

versículo 27: Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.

versículo 28: Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.

versículo 29: Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis:

versículo 30: non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,

versículo 31: et ira Dei ascendit super eos: et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.

versículo 32: In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus eius.

versículo 33: Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.

versículo 34: Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.

versículo 35: Et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.

versículo 36: Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei;

versículo 37: cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento eius.

versículo 38: Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.

versículo 39: Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.

versículo 40: Quoties exacerbaverunt eum in deserto; in iram concitaverunt eum in inaquoso?

versículo 41: Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.

versículo 42: Non sunt recordati manus eius, die qua redemit eos de manu tribulantis:

versículo 43: sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos;

versículo 44: et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.

versículo 45: Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos;

versículo 46: et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ;

versículo 47: et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina;

versículo 48: et tradidit grandini iumenta eorum, et possessionem eorum igni;

versículo 49: misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.

versículo 50: Viam fecit semitæ iræ suæ: non pepercit a morte animabus eorum, et iumenta eorum in morte conclusit:

versículo 51: et percussit omne primogenitum in terra Ægypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham:

versículo 52: et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto:

versículo 53: et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.

versículo 54: Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera eius; et eiecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis;

versículo 55: et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.

versículo 56: Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia eius non custodierunt.

versículo 57: Et averterunt se, et non servaverunt pactum: quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.

versículo 58: In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.

versículo 59: Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.

versículo 60: Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.

versículo 61: Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.

versículo 62: Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.

versículo 63: Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.

versículo 64: Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.

versículo 65: Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.

versículo 66: Et percussit inimicos suos in posteriora; opprobrium sempiternum dedit illis.

versículo 67: Et repulit tabernaculum Ioseph, et tribum Ephraim non elegit:

versículo 68: sed elegit tribum Iuda, montem Sion, quem dilexit.

versículo 69: Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.

versículo 70: Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium; de post fœtantes accepit eum:

versículo 71: pascere Iacob servum suum, et Israël hæreditatem suam.

versículo 72: Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.