Pular para o conteúdo
Ora et Labora

Novidade: App disponível para iPhone e Android. Conheça →

Psalterium · Vulgata Clementina

Salmo 78

Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam

Numeração da Vulgata · Sl 78 (79 na numeração hebraica)

Normal

Coro I à esquerda · Coro II recuado

Destacar meu coro

marcas de salmodia em revisão

versículo 1: Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Ierusalem in pomorum custodiam.

versículo 2: Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.

versículo 3: Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret.

versículo 4: Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.

versículo 5: Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?

versículo 6: Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt:

versículo 7: quia comederunt Iacob, et locum eius desolaverunt.

versículo 8: Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.

versículo 9: Adiuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos: et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.

versículo 10: Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.

versículo 11: Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum:

versículo 12: et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.

versículo 13: Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.

doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Vulgata Clementina (1592), ed. M. Tweedale, Clementine Vulgate Project, domínio público; grafia normalizada (i por j)

Grafia normalizada pelo padrão da casa: I em vez de J (a edição impressa escreve J); nada mais mudou no texto. Sobre esta edição.

Salmodia conforme o Antiphonale Monasticum, Solesmes, 1934 (modo a dois coros).

Sem a pontuação salmódica (mediante e flexa) dos livros de canto.