Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 8
Domine, Dominus noster
Numeração da Vulgata · Sl 8 (a mesma na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
versículo 3: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
versículo 4: Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.
versículo 5: Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
versículo 6: Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
versículo 7: et constituisti eum super opera manuum tuarum.
versículo 8: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
versículo 9: volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
versículo 10: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.