Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 80
Exsultate Deo adiutori nostro
Numeração da Vulgata · Sl 80 (81 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob.
versículo 3: Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium iucundum cum cithara.
versículo 4: Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:
versículo 5: quia præceptum in Israël est, et iudicium Deo Iacob.
versículo 6: Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat, audivit.
versículo 7: Divertit ab oneribus dorsum eius; manus eius in cophino servierunt.
versículo 8: In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.
versículo 9: Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
versículo 10: non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
versículo 11: Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
versículo 12: Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
versículo 13: Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.
versículo 14: Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
versículo 15: pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
versículo 16: Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
versículo 17: Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.