Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 81
Deus stetit in synagoga deorum
Numeração da Vulgata · Sl 81 (82 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos diiudicat.
versículo 2: Usquequo iudicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
versículo 3: Iudicate egeno et pupillo; humilem et pauperem iustificate.
versículo 4: Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
versículo 5: Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.
versículo 6: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.
versículo 7: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
versículo 8: Surge, Deus, iudica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.