Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 86
Fundamenta eius in montibus sanctis
Numeração da Vulgata · Sl 86 (87 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Fundamenta eius in montibus sanctis;
versículo 2: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
versículo 3: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!
versículo 4: Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
versículo 5: Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
versículo 6: Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
versículo 7: Sicut lætantium omnium habitatio est in te.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.