Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 87
Domine, Deus salutis meæ
Numeração da Vulgata · Sl 87 (88 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.
versículo 3: Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
versículo 4: Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
versículo 5: Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio,
versículo 6: inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
versículo 7: Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
versículo 8: Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
versículo 9: Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;
versículo 10: oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.
versículo 11: Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?
versículo 12: Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?
versículo 13: Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et iustitia tua in terra oblivionis?
versículo 14: Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
versículo 15: Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?
versículo 16: Pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
versículo 17: In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me:
versículo 18: circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.
versículo 19: Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.