Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 88
Misericordias Domini in æternum cantabo
Numeração da Vulgata · Sl 88 (89 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 2: Misericordias Domini in æternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
versículo 3: Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis.
versículo 4: Disposui testamentum electis meis; iuravi David servo meo:
versículo 5: Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
versículo 6: Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
versículo 7: Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?
versículo 8: Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu eius sunt.
versículo 9: Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
versículo 10: Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum eius tu mitigas.
versículo 11: Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
versículo 12: Tui sunt cæli, et tua est terra: orbem terræ, et plenitudinem eius tu fundasti;
versículo 13: aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:
versículo 14: tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:
versículo 15: iustitia et iudicium præparatio sedis tuæ: misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
versículo 16: Beatus populus qui scit iubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
versículo 17: et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in iustitia tua exaltabuntur.
versículo 18: Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
versículo 19: Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
versículo 20: Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adiutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
versículo 21: Inveni David, servum meum; oleo sancto meo unxi eum.
versículo 22: Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
versículo 23: Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
versículo 24: Et concidam a facie ipsius inimicos eius, et odientes eum in fugam convertam.
versículo 25: Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
versículo 26: Et ponam in mari manum eius, et in fluminibus dexteram eius.
versículo 27: Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
versículo 28: Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
versículo 29: In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
versículo 30: Et ponam in sæculum sæculi semen eius, et thronum eius sicut dies cæli.
versículo 31: Si autem dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint;
versículo 32: si iustitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:
versículo 33: visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;
versículo 34: misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
versículo 35: neque profanabo testamentum meum: et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
versículo 36: Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar:
versículo 37: semen eius in æternum manebit. Et thronus eius sicut sol in conspectu meo,
versículo 38: et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
versículo 39: Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.
versículo 40: Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium eius.
versículo 41: Destruxisti omnes sepes eius; posuisti firmamentum eius formidinem.
versículo 42: Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.
versículo 43: Exaltasti dexteram deprimentium eum; lætificasti omnes inimicos eius.
versículo 44: Avertisti adiutorium gladii eius, et non es auxiliatus ei in bello.
versículo 45: Destruxisti eum ab emundatione, et sedem eius in terram collisisti.
versículo 46: Minorasti dies temporis eius; perfudisti eum confusione.
versículo 47: Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua?
versículo 48: Memorare quæ mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?
versículo 49: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?
versículo 50: Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
versículo 51: Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium:
versículo 52: quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
versículo 53: Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.