Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 89
Domine, refugium factus es nobis
Numeração da Vulgata · Sl 89 (90 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
versículo 2: Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
versículo 3: Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.
versículo 4: Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit: et custodia in nocte
versículo 5: quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
versículo 6: Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.
versículo 7: Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
versículo 8: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
versículo 9: Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;
versículo 10: dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
versículo 11: Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam
versículo 12: dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
versículo 13: Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.
versículo 14: Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
versículo 15: Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.
versículo 16: Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
versículo 17: Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.