Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 94
Venite, exsultemus Domino
Numeração da Vulgata · Sl 94 (95 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro;
versículo 2: præoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei:
versículo 3: quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
versículo 4: Quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;
versículo 5: quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt.
versículo 6: Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:
versículo 7: quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ eius, et oves manus eius.
versículo 8: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra
versículo 9: sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.
versículo 10: Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.
versículo 11: Et isti non cognoverunt vias meas: ut iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.