Psalterium · Vulgata Clementina
Salmo 95
Cantate Domino canticum novum
Numeração da Vulgata · Sl 95 (96 na numeração hebraica)
Coro I à esquerda · Coro II recuado
marcas de salmodia em revisão
versículo 1: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
versículo 2: Cantate Domino, et benedicite nomini eius; annuntiate de die in diem salutare eius.
versículo 3: Annuntiate inter gentes gloriam eius; in omnibus populis mirabilia eius.
versículo 4: Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
versículo 5: Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.
versículo 6: Confessio et pulchritudo in conspectu eius; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius.
versículo 7: Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem;
versículo 8: afferte Domino gloriam nomini eius. Tollite hostias, et introite in atria eius;
versículo 9: adorate Dominum in atrio sancto eius. Commoveatur a facie eius universa terra;
versículo 10: dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; iudicabit populos in æquitate.
versículo 11: Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo eius;
versículo 12: gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
versículo 13: a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
doxologia: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
doxologia: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.